- ZETA
- ZETAquasi Diaeta, Plinius id indicat l. 2. Epist. 17. ubi cum aliquoties Diaetam memoret, monet Interpres ejus Joh. Catanaeus, alios libros Zetam habere, et sunt contractionis hujus exempla, praeter hymnum Eccl. apud alios permulta. Ita enim pro Diabolus legitur Zabulus, apud Cyprian. ad Demetrian. Ambrosium, de Fide ad Gratianum, l. 5. c. 1. Hilarium in Matth. can. 26. Paulinum, Epist. 4. pro διαβάλλειν ζαβάλλειν aput Palut. pro διάκορος Ζάκορος etc. Fuit autem Diaeta velcoenatio vel cubiculum, vel cubiculum et triclinii appendix. Abdias, Hist. Eccl. l. 5. Iam enim regnum paratum vobis, et ex coruscantibus gemmis Zaetas instructau, plenas gaudii, plenas epulis, plenas deliciis, plenas denique vitâ perpetuâ et lumine aeternô, parvô tempore amisistis. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis. A Velsero Zeta utique cenatio fuit antiquitus, seu id, quod Germanicâ linguâ Tafelstuben vocamus, Ital. Tinello. Sidonius enim Apollinaris, l. 2. Epist. 2. Ex hoc Triclinio, inquit, sit in Diaetam, sive in Cenatiunculam transitus. Lexicon Graeco Latin. vetus, Δίαιτα ὑπερῶον. Hinc apud Athenaeum, l. 5. ubi Hieronis navis describitur, ad utrumque parietem aditus medii Diaetae fuerunt numerô 30. viriles, quatuor lectis stratae: Dalechampius Cenacula, cenationes, interpretatur. Interim non semper pro Cenatione vocem accipi Plutarchus suggerit. μίαν παλλακίδων δίαιταν, a Domitiano exstructam, cum Capitolii magnificentia comparans, qui locus certe non de cenatione muliebri, sed deloco, ubi concubinae Imperatoris degebant, intelligendus est. Sic Leg. Codicillis 34. ff. deusu et usufr. Pactiae et Trophimae Diaetas omnes, quibus uti consuevit, habitet, quam demum post mortem eorum ad Rem publ. pertinere volo, et placet Iureconsultis Diaetam in hortis significare, habitationem voluptatis et amoenitatis causâ exstructam. Quô sensu capiendus Aelius Lampridius, Heliogabal. c. 30. Dicitur et balneas fecisse multis in locis ac lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de Zetis fecisse dicitur. Unius non magnae descriptio apud Plinium habetur Epist. cit. Diaeta perquam elegantur recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve, modo adicitur cubiculo, modo aufertur: lectum et duas catbedras capit. Quia verô in unica domo carum saepe plures erant, discernebantur appositô nomine Numinis alicuius vel alterius cuiusdam rei. Exemploô est celebris apud Lucullum Apollinis Diaeta, et illa altera eidem cognominis, in vet. lap. Gestatio. circini. exterior. a. diaeta. Apollinis. ad. diaetam. eandem. in. circuitu. p. co CCLXXVII. Item in Palatio Hermaeum, in quod Claudius recesserat, Sueton. c. 10. atque in eodem cenatio Iovis, cuius meminit in Pertinace Capitolinus, c. 11. Mica Domitiani et Timonion Antonini, indice non egent, cum per se nota sint satis. Sed et verba Dominica apud Matth. c. 25. v. 23. Ε᾿ίσελθε ἐις τὴν χαρὰν τοῦ Κυρίουσου; vix aliter Grammatice, quam de Diaeta seu Coenaculo possunt intelligi, quod Dominus χαρὰν vel appellârit vel inscripserit. Unde inutilem servum iubet ibi dem Dominus ἐκβάλλειν ἐις τὸ σκότος τὸ ἐξώτερον, in tenebras exteriores, tenebras extra Diaetam, copioso taedarum, lampadum, lychnorumque lumini, quô Cenaculum illustrabatur. opponens, iudiciô Maldonati. Verum ut Zeta istiusmodi seu Diaeta munda esset ac nitida, cum supellectile sua ac in strumento omni, Zetarii seu Diaetarii cura erat, quam functionem servilem fuisse, lapis vetustus Romae docet, Diis. Manibus. dextri. Caesaris. servo Diaetarcho. domus. Aug. Trebonia. Laudice fec. coniug. b. m. cum. duabus filiis. Fortunata et. Felice. Ubi videmus Diaetarchum Diaetarium esse, nisi sorte princeps Zetariorum fuerit Diaetarchus: quem, utut servum, aliquid eximium habuisse supra coeteros Diaetarios, nomen ipsum haud obscure demonstrat. Meminit Diaetariorum, l. Quaesitumest 12. §. 42. ff. de instr. leg. Hostiarii, vel Topiarii, Diaetarii, Aquarii, domui tantum deservientes, continebuntur: et Iulius Paulus lib. Sent. tit. 7. de Leg. Domo cum omni iure suo, sicut instructa est, legata, urbana familia, item Artifices et Vestiarii et Zctarii et Aquarii et eidem domo inservientes, legato cedunt. Ubi dum Zetarios vocat, quos prior Lex Diaetarios, clarissime patet, Zetarium a Diaetario nihil differre. Et cui ignotus, ut pauca superioribus addamus, literae D. in Z. lapsus. Nomen Dei ipsius apud Latinos sunt qui derivent a voce Graeca Ζιὺε, sollerti profecto coniecturâ. Similiter lapicidinae sunt, seu latomiae, in agro Vincentino, indigenis et peregrinis, ob novitatem spectaculi, celebrrimae, quas patriô sermone Itali Costoza vocant, antiquô nomine Custodia sensim, per licentiam praedictam, sictandem inflexô etc. Vide praeter Pignorium praefatum A. Velserum, libellô pecul. de Zeta et Zetario, et Car. du Fresne Glossar. ubi non raro vocem pro quolibet aedis cubiculo et zetam Plinii Iunioris, l. c. et l. 6. Epist. 15. Alcoviam Gallis hodie dici apud Orderic. porro Vitalem l. 8. et 10. pro specula muris imminente: et vitii tandem in libris signo, apud Paulum Diaconum, in Epist. ad S. Adelhard. Abb. sumi docet, insuperque S. Castuli Martyris Zetarii Palatii, h. e. cubiculi interioris Palatii custodis, meminit, ex Vita eius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.